라틴어 문장 검색

qua re videatis velim quo modo satis fiat ei, cui scitis me satis fieri velle.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS: AD TERENTIAM VXOREM, letter 66)
Potest etiam inlitteratus, dum modo tenacissimae memoriae, rem satis commode administrare.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 8장 4:2)
Satis enim nobis, si modo in philosophia aliquid profecimus, persuasum esse debet, si omnes deos hominesque celare possimus, nihil tamen avare, nihil iniuste, nihil libidinose, nihil incontinenter esse faciendum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 45:5)
nondum enim satis huc erat adlatum quo modo Caesar ferret de auctoritate perscripta, eratque rumor de Transpadanis eos iussos iiii viros creare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS AD ATTICVM, letter 2 7:5)
is enim qui se non putat satis facere amicus esse nullo modo potest.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 9장 2:6)
indecorum est super haec omne nimium, ideoque etiam quod natura rei satis aptum est, nisi modo quoque temperatur, gratiam perdit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 92:1)
nec deinde quicquam eo anno rei memoria dignae apud Sutrium gestum est, quia et ex hostium exercitu prima tota acies deleta uno proelio fuerat subsidiariis modo relictis, vix quod satis esset ad castrorum praesidium, et apud Romanos tantum volnerum fuit ut plures post proelium saucii decesserint quam ceciderant in acie.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 459:1)
cum Flaccus negaret profecto satis compotem mentis esse, modo prohiberi etiam se, si id vellet, senatus consulto diceret, tum Vibellius quando quidem inquit capta patria, propinquis amicisque amissis, cum ipse manu mea coniugem liberosque interfecerim, ne quid indigni paterentur, mihi ne mortis quidem copia eadem est quae his civibus meis, petatur a virtute invisae huius vitae vindicta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 217:1)
praesertim contra eum, cui spero me satis fecisse, ab eo, cui iam satis fieri nullo modo potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS: AD C. CVRIONEM ET CETEROS, letter 16 2:12)
L. autem Lentulus satis erat fortis orator, si modo orator, sed cogitandi non ferebat laborem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 77장 2:4)
quorum satis arguta multa, sed ut modo primumque nascentia minuta et versiculorum similia quaedam nimiumque depicta.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 12장 2:2)
divisio et ad probandum simili via valet et ad . probationi interim satis est unum habere, hoc modo, ut sit civis, aut natus sit oportet aut factus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 159:1)
illud dicere satis habeo, nihil esse non modo in orando, sed in omni vita prius consilio, frustraque sine eo tradi ceteras artes, plusque vel sine doctrina prudentiam quam sine prudentia facere doctrinam.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 255:1)
tantum quod non cognitis ille rebus adquieverit, qui non modo proximum tempus lucemque praesentem intueri satis credat, sed omnem posteritatis memoriam spatium vitae honestae et curriculum laudis existimet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 83:1)
id Romani, modo ne quid moverent, aequo satis, Poenus periniquo animo ferebat, ab Gallis accitum se venisse ad liberandos eos dictitans.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 549:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION